COLUMNA Nubis et Ignis

COLUMNA Nubis et Ignis
COLUMNA Nubis et Ignis
Dei ante castra Israelitarum procedentis sedes augustissima, memoratur, Exodi c. 13. v. 21. et 22. Febova vero antecedebat eos (Israelitas) interdiu in columna Nubis ad deducendum eos viâ illâ et noctu in columna Ignis, ad afferendum eis lucem, ut progrederentur interdiu ac noctu. Non amovit columnam illam nubis interdiu, aut columnam illam Ignis noctu a conspectu ipsius populi. Vide quoque Psalm. 105. v. 39. Nempe in vastissimo illo Deserto, ubi nec viae, nec vestigia hominum visebantur, alii quidem illac iter facientes, velut in mari navigantes, ad stellarum cursum gressus suos dirigebant: Israelitas vero ipse Filius Dei, in visibili Columnae signo, praeivit, viamque qua pergendum esset monstravit. Quae columna quamvis una esset, geminum tamen usum praebuit, nimium Solis ardorem de die umbrâ suâ infringendo, et noctis caliginem lumine suô minuendo. Factum autem id, quam primum ex Aegypto exierant Israelitae. Postea, quô die erectum Tabernaculum est, operuit nubes ipsa Tabernaculum interdiu, versus tentorium Testimonii: vespere autem erat super Tabernaculum, quasi species ignis usque mane. Prout autem efferens se nubes illa supra Temptorium illus proficiscebatur, ita postmodum proficiscebantur silii Israelis et in loco, ubi residebat, ibi castrametabantur, uti videre est Numer. c. 9. v. 15. et seqq. Tumque fiebat illa precatio, Surge Iehova et dispergantur inimici tui, fugiantque osores tui a facie tua. Item, Da quietem Iehovae myriadibus, milibus Israelis, quae habetur, c. 10. seq. v. 35. et 36. Praeibat vero columna haec, quandiu peregrinatio illa durabat, uti patet ex c. 9. cit. etc. Quibus omnibus significabatur Angeli vindicis praesentia, qui istâ nube vehebatur, ac circum Israelitarum castra metabatur. Vide Esaiam, c. 63. v. 9. Perpetua item Ecclesiae protectio, ac illuminatio, quam, tamquam castra sua, per mundi huius mansiones, praesenti curâ ambit ac incingit, Esai. c. 4. v. 5. Praecipue vero Angeli Foederis incarnatio, qui, sicut tunc in nube habitabat, inque eo signo ab Ecclesia videbatur: ita olim in humano corpore hospitaturus erat istâque veste Maiestatem suam dissimulans sese eidem populo olim videndum contrectandumque praebiturus, Iohann, c. 1. v. 14. Vide Franc. Burmannum, Synops. Theol. Christ. Part. 1. l. 4. c. 32. §. 2. et Commentar. in Exodum, ad d. l. nec non infra voce Nubes.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • NUBES — in Sacris, a Deo saepius adhibita reperitur, cum Populo suo placuit se manifestare. Inprimis mamorabilis fuit Columna Nubis, quâ Aegyptô egressos Israelitas Deus per desertum duxit. Exod. c. 13. v. 21, 22. Dominus autem praecedebat eos, ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Henricus Pontanus — (* 29. Dezember 1652[1] in Steinfurt; † 15. September 1714 in Utrecht) war ein deutscher reformierter Theologe. Inhaltsver …   Deutsch Wikipedia

  • Christian Sahme — (* 10. Januar 1663 in Königsberg (Preußen); † 26. Juli 1732 ebenda) war ein deutscher lutherischer Theologe, Mathematiker und Astronom. Inhaltsverzeichnis 1 Leben 2 Werke 3 Litera …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”